Joannes 3

3
1Erat autem homo ex pharisæis, Nicodemus nomine, princeps Judæorum. 2Hic venit ad Jesum nocte, et dixit ei : Rabbi, scimus quia a Deo venisti magister, nemo enim potest hæc signa facere, quæ tu facis, nisi fuerit Deus cum eo. 3Respondit Jesus, et dixit ei : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit denuo, non potest videre regnum Dei. 4Dicit ad eum Nicodemus : Quomodo potest homo nasci, cum sit senex ? numquid potest in ventrem matris suæ iterato introire et renasci ? 5Respondit Jesus : Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. 6Quod natum est ex carne, caro est : et quod natum est ex spiritu, spiritus est. 7Non mireris quia dixi tibi : oportet vos nasci denuo. 8Spiritus ubi vult spirat, et vocem ejus audis, sed nescis unde veniat, aut quo vadat : sic est omnis qui natus est ex spiritu. 9Respondit Nicodemus, et dixit ei : Quomodo possunt hæc fieri ? 10Respondit Jesus, et dixit ei : Tu es magister in Israël, et hæc ignoras ? 11amen, amen dico tibi, quia quod scimus loquimur, et quod vidimus testamur, et testimonium nostrum non accipitis. 12Si terrena dixi vobis, et non creditis : quomodo, si dixero vobis cælestia, credetis ? 13Et nemo ascendit in cælum, nisi qui descendit de cælo, Filius hominis, qui est in cælo. 14Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis : 15ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 16Sic enim Deus dilexit mundum, ut Filium suum unigenitum daret : ut omnis qui credit in eum, non pereat, sed habeat vitam æternam. 17Non enim misit Deus Filium suum in mundum, ut judicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum. 18Qui credit in eum, non judicatur ; qui autem non credit, jam judicatus est : quia non credit in nomine unigeniti Filii Dei. 19Hoc est autem judicium : quia lux venit in mundum, et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem : erant enim eorum mala opera. 20Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus : 21qui autem facit veritatem, venit ad lucem, ut manifestentur opera ejus, quia in Deo sunt facta.
22Post hæc venit Jesus et discipuli ejus in terram Judæam : et illic demorabatur cum eis, et baptizabat. 23Erat autem et Joannes baptizans, in Ænnon, juxta Salim : quia aquæ multæ erant illic, et veniebant et baptizabantur. 24Nondum enim missus fuerat Joannes in carcerem. 25Facta est autem quæstio ex discipulis Joannis cum Judæis de purificatione. 26Et venerunt ad Joannem, et dixerunt ei : Rabbi, qui erat tecum trans Jordanem, cui tu testimonium perhibuisti, ecce hic baptizat, et omnes veniunt ad eum. 27Respondit Joannes, et dixit : Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cælo. 28Ipsi vos mihi testimonium perhibetis, quod dixerim : Non sum ego Christus : sed quia missus sum ante illum. 29Qui habet sponsam, sponsus est : amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. 30Illum oportet crescere, me autem minui. 31Qui desursum venit, super omnes est. Qui est de terra, de terra est, et de terra loquitur. Qui de cælo venit, super omnes est. 32Et quod vidit, et audivit, hoc testatur : et testimonium ejus nemo accipit. 33Qui accepit ejus testimonium signavit, quia Deus verax est. 34Quem enim misit Deus, verba Dei loquitur : non enim ad mensuram dat Deus spiritum. 35Pater diligit Filium et omnia dedit in manu ejus. 36Qui credit in Filium, habet vitam æternam ; qui autem incredulus est Filio, non videbit vitam, sed ira Dei manet super eum.

હાલમાં પસંદ કરેલ:

Joannes 3: VULG

Highlight

શેર કરો

નકલ કરો

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in