YouVersion Logo
Search Icon

Joannis I 2

2
1Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum : 2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris : non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.
3Et in hoc scimus quoniam cognovimus eum, si mandata ejus observemus. 4Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. 5Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est : et in hoc scimus quoniam in ipso sumus. 6Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. 7Carissimi, non mandatum novum scribo vobis, sed mandatum vetus, quod habuistis ab initio. Mandatum vetus est verbum, quod audistis. 8Iterum mandatum novum scribo vobis, quod verum est et in ipso, et in vobis : quia tenebræ transierunt, et verum lumen jam lucet. 9Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. 10Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum in eo non est. 11Qui autem odit fratrem suum, in tenebris est, et in tenebris ambulat, et nescit quo eat : quia tenebræ obcæcaverunt oculos ejus.
12Scribo vobis, filioli, quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen ejus. 13Scribo vobis, patres, quoniam cognovistis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adolescentes, quoniam vicistis malignum. 14Scribo vobis, infantes, quoniam cognovistis patrem. Scribo vobis juvenes, quoniam fortes estis, et verbum Dei manet in vobis, et vicistis malignum. 15Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo : 16quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ : quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. 17Et mundus transit, et concupiscentia ejus : qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum.
18Filioli, novissima hora est : et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt ; unde scimus, quia novissima hora est. 19Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam, si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum : sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis. 20Sed vos unctionem habetis a Sancto, et nostis omnia. 21Non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem, sed quasi scientibus eam : et quoniam omne mendacium ex veritate non est. 22Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Jesus est Christus ? Hic est antichristus, qui negat Patrem, et Filium. 23Omnis qui negat Filium, nec Patrem habet : qui confitetur Filium, et Patrem habet. 24Vos quod audistis ab initio, in vobis permaneat : si in vobis permanserit quod audistis ab initio, et vos in Filio et Patre manebitis. 25Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. 26Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos. 27Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos : sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos : manete in eo.
28Et nunc, filioli, manete in eo : ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. 29Si scitis quoniam justus est, scitote quoniam et omnis, qui facit justitiam, ex ipso natus est.

Currently Selected:

Joannis I 2: VULG

Highlight

Share

Copy

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in