Joannes 2
2
1Et die tertia nuptiæ factæ sunt in Cana Galilææ, et erat mater Jesu ibi. 2Vocatus est autem et Jesus, et discipuli ejus, ad nuptias. 3Et deficiente vino, dicit mater Jesu ad eum : Vinum non habent. 4Et dicit ei Jesus : Quid mihi et tibi est, mulier ? nondum venit hora mea. 5Dicit mater ejus ministris : Quodcumque dixerit vobis, facite. 6Erant autem ibi lapideæ hydriæ sex positæ secundum purificationem Judæorum, capientes singulæ metretas binas vel ternas. 7Dicit eis Jesus : Implete hydrias aqua. Et impleverunt eas usque ad summum. 8Et dicit eis Jesus : Haurite nunc, et ferte architriclino. Et tulerunt. 9Ut autem gustavit architriclinus aquam vinum factam, et non sciebat unde esset, ministri autem sciebant, qui hauserant aquam : vocat sponsum architriclinus, 10et dicit ei : Omnis homo primum bonum vinum ponit et cum inebriati fuerint, tunc id, quod deterius est. Tu autem servasti bonum vinum usque adhuc. 11Hoc fecit initium signorum Jesus in Cana Galilææ ; et manifestavit gloriam suam, et crediderunt in eum discipuli ejus. 12Post hoc descendit Capharnaum ipse, et mater ejus, et fratres ejus, et discipuli ejus : et ibi manserunt non multis diebus.
13Et prope erat Pascha Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam : 14et invenit in templo vendentes boves, et oves, et columbas, et numularios sedentes. 15Et cum fecisset quasi flagellum de funiculis, omnes ejecit de templo, oves quoque, et boves, et numulariorum effudit æs, et mensas subvertit. 16Et his qui columbas vendebant, dixit : Auferte ista hinc, et nolite facere domum patris mei, domum negotiationis. 17Recordati sunt vero discipuli ejus quia scriptum est : Zelus domus tuæ comedit me. 18Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei : Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis ? 19Respondit Jesus, et dixit eis : Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud. 20Dixerunt ergo Judæi : Quadraginta et sex annis ædificatum est templum hoc, et tu in tribus diebus excitabis illud ? 21Ille autem dicebat de templo corporis sui. 22Cum ergo resurrexisset a mortuis, recordati sunt discipuli ejus, quia hoc dicebat, et crediderunt scripturæ et sermoni quem dixit Jesus. 23Cum autem esset Jerosolymis in Pascha in die festo, multi crediderunt in nomine ejus, videntes signa ejus, quæ faciebat. 24Ipse autem Jesus non credebat semetipsum eis, eo quod ipse nosset omnes, 25et quia opus ei non erat ut quis testimonium perhiberet de homine : ipse enim sciebat quid esset in homine.
सध्या निवडलेले:
Joannes 2: VULG
ठळक
सामायिक करा
कॉपी करा
तुमचे हायलाइट तुमच्या सर्व डिव्हाइसेसवर सेव्ह करायचे आहेत? साइन अप किंवा साइन इन