YouVersion Logo
Search Icon

Malachias 1

1
1Onus verbi Domini ad Israël in manu Malachiæ.
2Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob, 3Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti. 4Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum. 5Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.
6Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ? 7Offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis : In quo polluimus te ? in eo quod dicitis : Mensa Domini despecta est. 8Si offeratis cæcum ad immolandum, nonne malum est ? et si offeratis claudum et languidum, nonne malum est ? offer illud duci tuo, si placuerit ei, aut si susceperit faciem tuam, dicit Dominus exercituum. 9Et nunc deprecamini vultum Dei ut misereatur vestri (de manu enim vestra factum est hoc), si quomodo suscipiat facies vestras, dicit Dominus exercituum. 10Quis est in vobis qui claudat ostia, et incendat altare meum gratuito ? non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra. 11Ab ortu enim solis usque ad occasum, magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur : et offertur nomini meo oblatio munda, quia magnum est nomen meum in gentibus, dicit Dominus exercituum. 12Et vos polluistis illud in eo quod dicitis : Mensa Domini contaminata est, et quod superponitur contemptibilis est, cum igne qui illud devorat. 13Et dixistis : Ecce de labore, et exsufflastis illud, dicit Dominus exercituum : et intulistis de rapinis claudum et languidum, et intulistis munus : numquid suscipiam illud de manu vestra ? dicit Dominus. 14Maledictus dolosus qui habet in grege suo masculum, et votum faciens immolat debile Domino : quia rex magnus ego, dicit Dominus exercituum, et nomen meum horribile in gentibus.

Currently Selected:

Malachias 1: VULG

Highlight

Share

Copy

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in