YouVersion Logo
Search Icon

Proverbia 23

23
1Quando sederis ut comedas cum principe,
diligenter attende quæ apposita sunt ante faciem tuam.
2Et statue cultrum in gutture tuo :
si tamen habes in potestate animam tuam.
3Ne desideres de cibis ejus,
in quo est panis mendacii.
4Noli laborare ut diteris,
sed prudentiæ tuæ pone modum.
5Ne erigas oculos tuos ad opes quas non potes habere,
quia facient sibi pennas quasi aquilæ, et volabunt in cælum.
6Ne comedas cum homine invido,
et ne desideres cibos ejus :
7quoniam in similitudinem arioli et conjectoris
æstimat quod ignorat.
Comede et bibe, dicet tibi ;
et mens ejus non est tecum.
8Cibos quos comederas evomes,
et perdes pulchros sermones tuos.
9In auribus insipientium ne loquaris,
qui despicient doctrinam eloquii tui.
10Ne attingas parvulorum terminos,
et agrum pupillorum ne introëas :
11propinquus enim illorum fortis est,
et ipse judicabit contra te causam illorum.
12Ingrediatur ad doctrinam cor tuum,
et aures tuæ ad verba scientiæ.
13Noli subtrahere a puero disciplinam :
si enim percusseris eum virga, non morietur.
14Tu virga percuties eum,
et animam ejus de inferno liberabis.
15Fili mi, si sapiens fuerit animus tuus,
gaudebit tecum cor meum :
16et exsultabunt renes mei,
cum locuta fuerint rectum labia tua.
17Non æmuletur cor tuum peccatores,
sed in timore Domini esto tota die :
18quia habebis spem in novissimo,
et præstolatio tua non auferetur.
19Audi, fili mi, et esto sapiens,
et dirige in via animum tuum.
20Noli esse in conviviis potatorum,
nec in comessationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt :
21quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur,
et vestietur pannis dormitatio.
22Audi patrem tuum, qui genuit te,
et ne contemnas cum senuerit mater tua.
23Veritatem eme, et noli vendere sapientiam,
et doctrinam, et intelligentiam.
24Exsultat gaudio pater justi ;
qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
25Gaudeat pater tuus et mater tua,
et exsultet quæ genuit te.
26Præbe, fili mi, cor tuum mihi,
et oculi tui vias meas custodiant.
27Fovea enim profunda est meretrix,
et puteus angustus aliena.
28Insidiatur in via quasi latro,
et quos incautos viderit, interficiet.
29Cui væ ? cujus patri væ ?
cui rixæ ? cui foveæ ?
cui sine causa vulnera ? cui suffusio oculorum ?
30nonne his qui commorantur in vino,
et student calicibus epotandis ?
31Ne intuearis vinum quando flavescit,
cum splenduerit in vitro color ejus :
ingreditur blande,
32sed in novissimo mordebit ut coluber,
et sicut regulus venena diffundet.
33Oculi tui videbunt extraneas,
et cor tuum loquetur perversa.
34Et eris sicut dormiens in medio mari,
et quasi sopitus gubernator, amisso clavo.
35Et dices : Verberaverunt me, sed non dolui ;
traxerunt me, et ego non sensi.
Quando evigilabo, et rursus vina reperiam ?

Currently Selected:

Proverbia 23: VULG

Highlight

Share

Copy

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in