YouVersion Logo
Search Icon

Lucas 18

18
1Dicebat autem et parabolam ad illos, quoniam oportet semper orare et non deficere, 2dicens : Judex quidam erat in quadam civitate, qui Deum non timebat, et hominem non reverebatur. 3Vidua autem quædam erat in civitate illa, et veniebat ad eum, dicens : Vindica me de adversario meo. 4Et nolebat per multum tempus. Post hæc autem dixit intra se : Etsi Deum non timeo, nec hominem revereor : 5tamen quia molesta est mihi hæc vidua, vindicabo illam, ne in novissimo veniens sugillet me. 6Ait autem Dominus : Audite quid judex iniquitatis dicit : 7Deus autem non faciet vindictam electorum suorum clamantium ad se die ac nocte, et patientiam habebit in illis ? 8Dico vobis quia cito faciet vindictam illorum. Verumtamen Filius hominis veniens, putas, inveniet fidem in terra ?
9Dixit autem et ad quosdam qui in se confidebant tamquam justi, et aspernabantur ceteros, parabolam istam : 10Duo homines ascenderunt in templum ut orarent : unus pharisæus et alter publicanus. 11Pharisæus stans, hæc apud se orabat : Deus, gratias ago tibi, quia non sum sicut ceteri hominum : raptores, injusti, adulteri, velut etiam hic publicanus : 12jejuno bis in sabbato, decimas do omnium quæ possideo. 13Et publicanus a longe stans, nolebat nec oculos ad cælum levare : sed percutiebat pectus suum, dicens : Deus propitius esto mihi peccatori. 14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo : quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur.
15Afferebant autem ad illum et infantes, ut eos tangeret. Quod cum viderent discipuli, increpabant illos. 16Jesus autem convocans illos, dixit : Sinite pueros venire ad me, et nolite vetare eos : talium est enim regnum Dei. 17Amen dico vobis, quicumque non acceperit regnum Dei sicut puer, non intrabit in illud.
18Et interrogavit eum quidam princeps, dicens : Magister bone, quid faciens vitam æternam possidebo ? 19Dixit autem ei Jesus : Quid me dicis bonum ? nemo bonus nisi solus Deus. 20Mandata nosti : non occides ; non mœchaberis ; non furtum facies ; non falsum testimonium dices ; honora patrem tuum et matrem. 21Qui ait : Hæc omnia custodivi a juventute mea. 22Quo audito, Jesus ait ei : Adhuc unum tibi deest : omnia quæcumque habes vende, et da pauperibus, et habebis thesaurum in cælo : et veni, sequere me. 23His ille auditis, contristatus est : quia dives erat valde. 24Videns autem Jesus illum tristem factum, dixit : Quam difficile, qui pecunias habent, in regnum Dei intrabunt ! 25facilius est enim camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Dei. 26Et dixerunt qui audiebant : Et quis potest salvus fieri ? 27Ait illis : Quæ impossibilia sunt apud homines, possibilia sunt apud Deum. 28Ait autem Petrus : Ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te. 29Qui dixit eis : Amen dico vobis, nemo est qui reliquit domum, aut parentes, aut fratres, aut uxorem, aut filios propter regnum Dei, 30et non recipiat multo plura in hoc tempore, et in sæculo venturo vitam æternam.
31Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis : Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis : 32tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur : 33et postquam flagellaverint, occident eum, et tertia die resurget. 34Et ipsi nihil horum intellexerunt, et erat verbum istud absconditum ab eis, et non intelligebant quæ dicebantur.
35Factum est autem, cum appropinquaret Jericho, cæcus quidam sedebat secus viam, mendicans. 36Et cum audiret turbam prætereuntem, interrogabat quid hoc esset. 37Dixerunt autem ei quod Jesus Nazarenus transiret. 38Et clamavit, dicens : Jesu, fili David, miserere mei. 39Et qui præibant, increpabant eum ut taceret. Ipse vero multo magis clamabat : Fili David, miserere mei. 40Stans autem Jesus jussit illum adduci ad se. Et cum appropinquasset, interrogavit illum, 41dicens : Quid tibi vis faciam ? At ille dixit : Domine, ut videam. 42Et Jesus dixit illi : Respice, fides tua te salvum fecit. 43Et confestim vidit, et sequebatur illum magnificans Deum. Et omnis plebs ut vidit, dedit laudem Deo.

Currently Selected:

Lucas 18: VULG

Highlight

Share

Copy

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in