YouVersion Logo
Search Icon

Joannes 15

15
1Ego sum vitis vera, et Pater meus agricola est. 2Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum, et omnem qui fert fructum, purgabit eum, ut fructum plus afferat. 3Jam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis. 4Manete in me, et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetipso, nisi manserit in vite, sic nec vos, nisi in me manseritis. 5Ego sum vitis, vos palmites : qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum, quia sine me nihil potestis facere. 6Si quis in me non manserit, mittetur foras sicut palmes, et arescet, et colligent eum, et in ignem mittent, et ardet. 7Si manseritis in me, et verba mea in vobis manserint, quodcumque volueritis petetis, et fiet vobis. 8In hoc clarificatus est Pater meus, ut fructum plurimum afferatis, et efficiamini mei discipuli.
9Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Manete in dilectione mea. 10Si præcepta mea servaveritis, manebitis in dilectione mea, sicut et ego Patris mei præcepta servavi, et maneo in ejus dilectione. 11Hæc locutus sum vobis : ut gaudium meum in vobis sit, et gaudium vestrum impleatur. 12Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem, sicut dilexi vos. 13Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. 14Vos amici mei estis, si feceritis quæ ego præcipio vobis. 15Jam non dicam vos servos : quia servus nescit quid faciat dominus ejus. Vos autem dixi amicos : quia omnia quæcumque audivi a Patre meo, nota feci vobis. 16Non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et posui vos ut eatis, et fructum afferatis, et fructus vester maneat : ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, det vobis. 17Hæc mando vobis : ut diligatis invicem.
18Si mundus vos odit, scitote quia me priorem vobis odio habuit. 19Si de mundo fuissetis, mundus quod suum erat diligeret : quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus. 20Mementote sermonis mei, quem ego dixi vobis : non est servus major domino suo. Si me persecuti sunt, et vos persequentur ; si sermonem meum servaverunt, et vestrum servabunt. 21Sed hæc omnia facient vobis propter nomen meum : quia nesciunt eum qui misit me. 22Si non venissem, et locutus fuissem eis, peccatum non haberent : nunc autem excusationem non habent de peccato suo. 23Qui me odit, et Patrem meum odit. 24Si opera non fecissem in eis quæ nemo alius fecit, peccatum non haberent : nunc autem et viderunt, et oderunt et me, et Patrem meum. 25Sed ut adimpleatur sermo, qui in lege eorum scriptus est : Quia odio habuerunt me gratis. 26Cum autem venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre procedit, ille testimonium perhibebit de me ; 27et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

Currently Selected:

Joannes 15: VULG

Highlight

Share

Copy

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in