YouVersion Logo
Search Icon

Deuteronomium 34

34
1Ascendit ergo Moyses de campestribus Moab super montem Nebo, in verticem Phasga contra Jericho : ostenditque ei Dominus omnem terram Galaad usque Dan, 2et universum Nephthali, terramque Ephraim et Manasse, et omnem terram Juda usque ad mare novissimum, 3et australem partem, et latitudinem campi Jericho civitatis palmarum usque Segor. 4Dixitque Dominus ad eum : Hæc est terra, pro qua juravi Abraham, Isaac, et Jacob, dicens : Semini tuo dabo eam. Vidisti eam oculis tuis, et non transibis ad illam. 5Mortuusque est ibi Moyses servus Domini, in terra Moab, jubente Domino : 6et sepelivit eum in valle terræ Moab contra Phogor : et non cognovit homo sepulchrum ejus usque in præsentem diem. 7Moyses centum et viginti annorum erat quando mortuus est : non caligavit oculus ejus, nec dentes illius moti sunt. 8Fleveruntque eum filii Israël in campestribus Moab triginta diebus : et completi sunt dies planctus lugentium Moysen. 9Josue vero filius Nun repletus est spiritu sapientiæ, quia Moyses posuit super eum manus suas. Et obedierunt ei filii Israël, feceruntque sicut præcepit Dominus Moysi. 10Et non surrexit ultra propheta in Israël sicut Moyses, quem nosset Dominus facie ad faciem, 11in omnibus signis atque portentis, quæ misit per eum, ut faceret in terra Ægypti Pharaoni, et omnibus servis ejus, universæque terræ illius, 12et cunctam manum robustam, magnaque mirabilia, quæ fecit Moyses coram universo Israël.

Currently Selected:

Deuteronomium 34: VULG

Highlight

Share

Copy

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in