YouVersion Logo
Search Icon

Joannis I 5

5
1Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. 2In hoc cognoscimus quoniam diligamus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus. 3Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus : et mandata ejus gravia non sunt. 4Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum : et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. 5Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei ?
6Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus : non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. 7Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo : Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus : et hi tres unum sunt. 8Et tres sunt, qui testimonium dant in terra : spiritus, et aqua, et sanguis : et hi tres unum sunt. 9Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est : quoniam hoc est testimonium Dei, quod majus est, quoniam testificatus est de Filio suo. 10Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se. Qui non credit Filio, mendacem facit eum : quia non credit in testimonium quod testificatus est Deus de Filio suo. 11Et hoc est testimonium, quoniam vitam æternam dedit nobis Deus : et hæc vita in Filio ejus est. 12Qui habet Filium, habet vitam : qui non habet Filium, vitam non habet.
13Hæc scribo vobis ut sciatis quoniam vitam habetis æternam, qui creditis in nomine Filii Dei. 14Et hæc est fiducia, quam habemus ad eum : quia quodcumque petierimus, secundum voluntatem ejus, audit nos. 15Et scimus quia audit nos quidquid petierimus : scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo. 16Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat, et dabitur ei vita peccanti non ad mortem. Est peccatum ad mortem : non pro illo dico ut roget quis. 17Omnis iniquitas, peccatum est : et est peccatum ad mortem. 18Scimus quia omnis qui natus est ex Deo, non peccat : sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum. 19Scimus quoniam ex Deo sumus : et mundus totus in maligno positus est. 20Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum, et simus in vero Filio ejus. Hic est verus Deus, et vita æterna. 21Filioli, custodite vos a simulacris. Amen.

Currently Selected:

Joannis I 5: VULG

Highlight

Share

Copy

None

Want to have your highlights saved across all your devices? Sign up or sign in