1
Joannis I 1:9
Vulgata latina
Si confiteamur peccata nostra : fidelis est, et justus, ut remittat nobis peccata nostra, et emundet nos ab omni iniquitate.
Compare
Explore Joannis I 1:9
2
Joannis I 1:7
Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato.
Explore Joannis I 1:7
3
Joannis I 1:8
Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.
Explore Joannis I 1:8
4
Joannis I 1:5-6
Et hæc est annuntiatio, quam audivimus ab eo, et annuntiamus vobis : quoniam Deus lux est, et tenebræ in eo non sunt ullæ. Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus.
Explore Joannis I 1:5-6
5
Joannis I 1:10
Si dixerimus quoniam non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.
Explore Joannis I 1:10
Home
Bible
Plans
Videos