1
Genesis 9:12-13
Vulgata latina
Dixitque Deus : Hoc signum fœderis quod do inter me et vos, et ad omnem animam viventem, quæ est vobiscum in generationes sempiternas : arcum meum ponam in nubibus, et erit signum fœderis inter me et inter terram.
तुलना करा
एक्सप्लोर करा Genesis 9:12-13
2
Genesis 9:16
Eritque arcus in nubibus, et videbo illum, et recordabor fœderis sempiterni quod pactum est inter Deum et omnem animam viventem universæ carnis quæ est super terram.
एक्सप्लोर करा Genesis 9:16
3
Genesis 9:6
Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius : ad imaginem quippe Dei factus est homo.
एक्सप्लोर करा Genesis 9:6
4
Genesis 9:1
Benedixitque Deus Noë et filiis ejus. Et dixit ad eos : Crescite, et multiplicamini, et replete terram.
एक्सप्लोर करा Genesis 9:1
5
Genesis 9:3
Et omne, quod movetur et vivit, erit vobis in cibum : quasi olera virentia tradidi vobis omnia.
एक्सप्लोर करा Genesis 9:3
6
Genesis 9:2
Et terror vester ac tremor sit super cuncta animalia terræ, et super omnes volucres cæli, cum universis quæ moventur super terram : omnes pisces maris manui vestræ traditi sunt.
एक्सप्लोर करा Genesis 9:2
7
Genesis 9:7
Vos autem crescite et multiplicamini, et ingredimini super terram, et implete eam.
एक्सप्लोर करा Genesis 9:7
मुख्य
बायबल
योजना
व्हिडिओ