1
Ecclesiastes 2:26
Vulgata latina
Homini bono in conspectu suo dedit Deus sapientiam, et scientiam, et lætitiam ; peccatori autem dedit afflictionem et curam superfluam, ut addat, et congreget, et tradat ei qui placuit Deo ; sed et hoc vanitas est, et cassa sollicitudo mentis.
Compare
Explore Ecclesiastes 2:26
2
Ecclesiastes 2:24-25
Nonne melius est comedere et bibere, et ostendere animæ suæ bona de laboribus suis ? et hoc de manu Dei est. Quis ita devorabit et deliciis affluet ut ego ?
Explore Ecclesiastes 2:24-25
3
Ecclesiastes 2:11
Cumque me convertissem ad universa opera quæ fecerant manus meæ, et ad labores in quibus frustra sudaveram, vidi in omnibus vanitatem et afflictionem animi, et nihil permanere sub sole.
Explore Ecclesiastes 2:11
4
Ecclesiastes 2:10
Et omnia quæ desideraverunt oculi mei non negavi eis, nec prohibui cor meum quin omni voluptate frueretur, et oblectaret se in his quæ præparaveram ; et hanc ratus sum partem meam si uterer labore meo.
Explore Ecclesiastes 2:10
5
Ecclesiastes 2:13
Et vidi quod tantum præcederet sapientia stultitiam, quantum differt lux a tenebris.
Explore Ecclesiastes 2:13
6
Ecclesiastes 2:14
Sapientis oculi in capite ejus ; stultus in tenebris ambulat : et didici quod unus utriusque esset interitus.
Explore Ecclesiastes 2:14
7
Ecclesiastes 2:21
Nam cum alius laboret in sapientia, et doctrina, et sollicitudine, homini otioso quæsita dimittit ; et hoc ergo vanitas et magnum malum.
Explore Ecclesiastes 2:21
YouVersion uses cookies to personalize your experience. By using our website, you accept our use of cookies as described in our Privacy Policy
Home
Bible
Plans
Videos