1
ad Titum 3:4-7
Vulgata latina
Cum autem benignitas et humanitas apparuit Salvatoris nostri Dei, non ex operibus justitiæ, quæ fecimus nos, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti, quem effudit in nos abunde per Jesum Christum Salvatorem nostrum : ut justificati gratia ipsius, hæredes simus secundum spem vitæ æternæ.
Compare
Explore ad Titum 3:4-7
2
ad Titum 3:1-2
Admone illos principibus, et potestatibus subditos esse, dicto obedire, ad omne opus bonum paratos esse : neminem blasphemare, non litigiosos esse, sed modestos, omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines.
Explore ad Titum 3:1-2
3
ad Titum 3:9
Stultas autem quæstiones, et genealogias, et contentiones, et pugnas legis devita : sunt enim inutiles, et vanæ.
Explore ad Titum 3:9
4
ad Titum 3:10
Hæreticum hominem post unam et secundam correptionem devita
Explore ad Titum 3:10
Home
Bible
Plans
Videos