1
Apocalypsis 21:4
Vulgata latina
et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum : et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt.
Compare
Explore Apocalypsis 21:4
2
Apocalypsis 21:5
Et dixit qui sedebat in throno : Ecce nova facio omnia. Et dixit mihi : Scribe, quia hæc verba fidelissima sunt, et vera.
Explore Apocalypsis 21:5
3
Apocalypsis 21:3
Et audivi vocem magnam de throno dicentem : Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. Et ipsi populus ejus erunt, et ipse Deus cum eis erit eorum Deus
Explore Apocalypsis 21:3
4
Apocalypsis 21:6
Et dixit mihi : Factum est : ego sum alpha et omega, initium et finis. Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ, gratis.
Explore Apocalypsis 21:6
5
Apocalypsis 21:7
Qui vicerit, possidebit hæc : et ero illi Deus, et ille erit mihi filius.
Explore Apocalypsis 21:7
6
Apocalypsis 21:8
Timidis autem, et incredulis, et execratis, et homicidis, et fornicatoribus, et veneficis, et idolatris, et omnibus mendacibus, pars illorum erit in stagno ardenti igne et sulphure : quod est mors secunda.
Explore Apocalypsis 21:8
7
Apocalypsis 21:1
Et vidi cælum novum et terram novam. Primum enim cælum, et prima terra abiit, et mare jam non est.
Explore Apocalypsis 21:1
8
Apocalypsis 21:2
Et ego Joannes vidi sanctam civitatem Jerusalem novam descendentem de cælo a Deo, paratam sicut sponsam ornatam viro suo.
Explore Apocalypsis 21:2
9
Apocalypsis 21:23-24
Et civitas non eget sole neque luna ut luceant in ea, nam claritas Dei illuminavit eam, et lucerna ejus est Agnus. Et ambulabunt gentes in lumine ejus : et reges terræ afferent gloriam suam et honorem in illam.
Explore Apocalypsis 21:23-24
YouVersion uses cookies to personalize your experience. By using our website, you accept our use of cookies as described in our Privacy Policy
Home
Bible
Plans
Videos