1
Matthæus 27:46
Vulgata latina
Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ?
Compare
Explore Matthæus 27:46
2
Matthæus 27:51-52
Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt, et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt.
Explore Matthæus 27:51-52
3
Matthæus 27:50
Jesus autem iterum clamans voce magna, emisit spiritum.
Explore Matthæus 27:50
4
Matthæus 27:54
Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste.
Explore Matthæus 27:54
5
Matthæus 27:45
A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam.
Explore Matthæus 27:45
6
Matthæus 27:22-23
Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ? Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.
Explore Matthæus 27:22-23
Home
Bible
Plans
Videos