1
Joannes 14:27
Vulgata latina
Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat, ego do vobis. Non turbetur cor vestrum, neque formidet.
Compare
Explore Joannes 14:27
2
Joannes 14:6
Dicit ei Jesus : Ego sum via, et veritas, et vita. Nemo venit ad Patrem, nisi per me.
Explore Joannes 14:6
3
Joannes 14:1
Non turbetur cor vestrum. Creditis in Deum, et in me credite.
Explore Joannes 14:1
4
Joannes 14:26
Paraclitus autem Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
Explore Joannes 14:26
5
Joannes 14:21
Qui habet mandata mea, et servat ea : ille est qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo : et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
Explore Joannes 14:21
6
Joannes 14:16-17
et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in æternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum : vos autem cognoscetis eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit.
Explore Joannes 14:16-17
7
Joannes 14:13-14
Et quodcumque petieritis Patrem in nomine meo, hoc faciam : ut glorificetur Pater in Filio. Si quid petieritis me in nomine meo, hoc faciam.
Explore Joannes 14:13-14
8
Joannes 14:15
Si diligitis me, mandata mea servate
Explore Joannes 14:15
9
Joannes 14:2
In domo Patris mei mansiones multæ sunt ; si quominus dixissem vobis : quia vado parare vobis locum.
Explore Joannes 14:2
10
Joannes 14:3
Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum : ut ubi sum ego, et vos sitis.
Explore Joannes 14:3
11
Joannes 14:5
Dicit ei Thomas : Domine, nescimus quo vadis : et quomodo possumus viam scire ?
Explore Joannes 14:5
Home
Bible
Plans
Videos